LIGER sive LIGERIS

LIGER sive LIGERIS
LIGER, sive LIGERIS
nobilis Celtarum fluv. imo vere fluviorum Galliae Rex, quod de Pado false dixit Virg. in Arvernorum finibus oriens, Heduosque a Biturgibus dividens, non procul a Pictonibus in Oceanum Britannicum influit. Vulgo Loire. Nomen habet a prato, quod slatim a fonteperlabitur, in S. Eulaliae paroecia, in prov. Vivariensi, et in conf. Velauniorum, ad Gerbarii iugirad. prope Clergeacum montem, inter Cemenos, s. montem Cebennam, qua Vellavos ad Helviis discludit 18. supra Anicium. Caput eius proximum est capiti Elaveris. Hinc perVelaunos non procul a Podio capite decurrens, multa Gentis ignobilia loca, inprimis Voluram la Volte et Caput le Chapp praeterlabitur: indeper Forensem pagum defluens, alluit castr. S. Ragneberti S. Rambert; Montem rotundum Montrond, alias Mouron; Forum Segusianorum Feur, Rodumoam Segusianorum Roiianne, tum primum navigabilis: dein Burbonen sem agrum a Cadrellen si dividit, attingitque Marciniacum Marcigni, Denegontium Digoins, ubi Arotium accipit Arou; castrum nobile Burbonem Anselli, Bourbonl' Ansy. atque Dececiam Desixe, ubi Arone augetur; Nivernumqueve s. Noviodunum Aeduorum, ad Ligeris et Niveris confluentes positum. Infra Nivernum Elaver (Alier) Ligeri recipitur: quem locum os vel rostrum Elaveris vocant, la bec d' Alier. Sequuntur ad Ligerim Albiniacum, Germaniacum, Caritas, la Charite, veteri Monasterio nobilis: Massava locus tabulae Peutingerianae notus, Masua vieus in pago Autissioderensi dictus in Appendice Fredegarii, Massua in Gestis Ep. Autissiod. Mesve: Paulliacum Peiitlly. Sacrum Caesaris, vel Sincerrium in Biturigib. ad quos Bor. versus tendit, a sinistra ripa Ligeris non procul abest. Iam dextrae ripae fluminis adsident loca Autissiodorensis Dioeceseos, Senonibus olim attributa, Condate Cosne, Cella la Celle, Novus vicus Neuvy, Brivodurum, alias Brioderus Brare; et Giemus vel Giemacim Gien: ad sinistram ripam sunt Bellus locus, et Castellio ad Ligerim cognominatus. His succedunt in Carnutibus Solliacum Sully, Castellum novum, Floriacum Fleury, Monasterio et nomine S. Benedicti insigne, Gargogilum Gergeau vel Iargeau, Genabum Carnutum sive Aureliani, Orleant, supra Ligeritti (Loiret) et Ligeris confluentes; Clariacum Clery. Magdunum Menu, Balgentiacum Baugenci, Sodobrium Sueure, et quondam castrum, nunc opp. Blesense, Blois, atque Calvus mons Chaumont. Turonum sunt ad utramque Ligeris ripam Ambacia, olim vicus, nunc opp. Amboise, Laudiacum Mont loys, Rupes Corbonis Roche. Corbon, Casarodunum Turonum, Malliacum Maille, Alingavia Langey, Condate Cande, vicus morte Martini Turonici Ep. nobilitatus. In finibus Turonum Ligerim augent navigabiles fluvii, Caris le Char. Carus saepius nuncupatus, Anger vel Andria Indre, et Vingenna la Vienne. Liger tot oppida emensus ac tot spatia terrarem, Andium fines et oppida alluit. Montempsorelli Montsoreau, Salmurum Saumur non longe a Toedi confluente (le Tove) receptoqueve Meduana in loco quem os vel buccam Meduanae vocitant, Bouche Maine, attingit Saponarias Savonieres, Rupem fortem Rochefort, Calonnam Chalonne, Montem Ioh. Mont-Iean, opp. S. Florentii, Castrum Celsum Chantoceaux; Andenesium Ancenis in Nannetibus; Portum Nannetum Nates, ubi hinc Ardra, inde Separis Nanneticus cognominatus, la Seure Nantoise in Ligerim cadunt. Tot et tantis auctus incrementis Liger per vicum S. Nazarii, et Cruciacum le Croisic in Oceanum Occidnum devolvitur. Cursus est 200. circiter leuc. per 166. navigabilis, Baudr. s. ut Hadr. Vales. placet, 160. vel 480. mill. pass. a Rodumna Segusianorum, ubi primum navigabilis
est, usque ad Oceanum, ac regnum Francorum duas in partes fere aequales dividit. Maior mense campos inundare consuevit, quare infra Aurelianos coercetur molibus manufactis, quas vulgo les Turcies de la Loire vocant. Idem A. C. 1159. in finibus Andium facere aggressus erat Henr. II. Angl. Rex, Dux Normannorum et Aquitanorum, Comes Andicavorum, Turonum et Cenomanorum, urt testatur Trivetus. Flumina recipit 112. quorum praec. sunt Arotius l' Aroux, Elaver l' Allier, magnitudine ipsi non cedens, magisqueve piscosus, Carus le Cher, Ingeris l' Indre, Vigenna la Vienna, et ex altera ripa Meduana le Mayne. Vide Baudr. et Hadr. Vales. Tibull. l. 1. Eleg. 8. v. 11.
Testis Arar. Rhodanusque celer, magnusque Garumna,
Carnuti et fluvii caerula lympha Liger.
Plin. l. 4. c. 18. Strabo l. 4. p. 189. et 190.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • GALLICUS Oceanus — a Rheno ad Pyrenaeum usque promittitur; Gallis mer du Ponant, i. e. mare Occiduum: Plin. l. 4. c. 19. Oceanus Scptentrionalis: Claudio Ptol. Oceanus Germanicus: quibusdam Oceanus Barbaricus. Inter ostia Rheni, et os Sequanae Oceanus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”